Benedicite Dominum

  Benedicite, omnia opera Domini, Domino; laudate et superexaltate eum in saecula.
Benedicite, caeli, Domino, benedicite, angeli Domini, Domino.
Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino, benedicat omnis virtutis Domino.
Benedicite, sol et luna, Domino, benedicite, stellae caeli, Domino.
Benedicite, omnis imber et ros, Domino, benedicite, omnes venti, Domino.
Benedicite, ignis et aestus, Domino, benedicite, frigus et aestus, Domino.
Benedicite, rores et pruina, Domino, benedicite, gelu et frigus, Domino.
Benedicite, glacies et nives, Domino, benedicite, noctes et dies, Domino.
Benedicite, lux et tenebrae, Domino, benedicite, fulgura et nubes, Domino.
Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula.
Benedicite, montes et colles, Domino, benedicite, universa germinantia in terra, Domino.
Benedicite, maria et flumina, Domino, benedicite, fontes, Domino.
Benedicite, cete, et omnia, quae moventur in aquis, Domino, benedicite, omnes volucres caeli, Domino.
Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino, benedicite, filii hominum, Domino.
Benedicite, Israel, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
Benedicite, sacerdotes Domini, Domino, benedicite, servi Domini, Domino.
Benedicite, spiritus et animae iustorum, Domino, benedicite, sancti et humiles corde, Domino.
Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu; laudemus et superexaltemus eum in saecula.
Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula.
Amen.



 






Развитие детей ЭСТЕР
Облачный рендеринг. Быстро и удобно
от 50 руб./час AnaRender.io
У вас – деньги. У нас – мощности. Считайте с нами!